Latin
OBSERVATIO IV
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 44
Unproofread scanNot analysed yet
G III. Flos Campestris. CUbjicit nunc oculis nostris Microscopium floris campeOstris sive Cyani fibrillam, rarissimum certè licet parvi vulgo habitum florum ornamentum, cujus magnitudo per Microscopium considerata magnitudinem picturae multum excedit. Flos elegantissimum illum colorem coeruleum quem ultramarinum vulgo vocant, aemulatur, caulis nigerrimis scatet maculis, anterior verò florisfacies unà cum semine, nivel ac candidissimi est coloris. Fibrillae quarum plures centum in uno numerantur flore, omnes totius orbis flores antecellunt, superant enim admiranda sua pulchritudine Cannam Indicam, florem cardinalis, omnesque quotquot America Indiaque Orientalis flores profert ac frutices. Sapientissimus Praeceptor noster Christus, non sine causa mortales nos ad prata ablegat &agros, florumque elegantias considerandas, nervoso hoc additamento, quod splendidiore exornati sint vestitu, quam ipse Salomo Rex, aureo suo insidens throno, purpura amictus &serico: si itaque florum delitiae etiam rusticorum in hortis &pratis oculos nostros adeò oblectant, quid fiet in sempiternis coeli hortis, ubi incomparabilia &summa admiratione digna coelessium hortorum ornamenta intueri illisque ad satietatem usque delectari licebit. FIG. IV. OBS. IV. FIG. AV FIG. IV. Situs plenus floribus LIM fruticibus.