# Micrographia nova 45

Johann Franz Griendel, Micrographia nova, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/45

Nlhil reperitur mirabilius nihilque MicroscoIpia melius commendat quam situum varietas: crederent rei hujus inexperti situm talem hortum esse fruticibus plenum, imo, res quasvis situ obductas minora & colorum varietate ridentia prata. Praeparavi temporis quodam tractu Massam ex farina & aquâ probe subactam, illamque seposui, trium vero septimanarum spatio cum illam repeterem, situ eam punctisque quam plurimis nigricantibus obductam vidi, cujus particula Microscopio meo subjecta instar fasciculi variorum florum fungorum ac elegantissimorum cerasorum rubrorum comparuit; qui ut verum fatear omnibus illis, qui cerasa haec aspexerunt, salivam moyerunt: delectarunt quoque flores intuentium oculos, quidam enim capitella sua nondum aperta erigebant, quidam semi aperta suam liliorum ad instar osten2 Li debant OBS. IV. FIG. IV.

---

Johann Franz Griendel, Micrographia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Micrographia_nova.
