Latin
OBSERVATIO V
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 49
Unproofread scanNot analysed yet
FIG. II. Particula Texturae calanticae albae. Equitur Particula texturae calanticae albae subtiOlissimae, per Microscopium considerata, quae candidissimum rete ex funibus crassioribus contextum, aemulatur, fila inaequalia sunt, quoad crassitiem 1. 2. imo 3. pollices aequantia, &ad latera discerpta atque villosa, ita, ut quatuor etiam complicatis nonnihil digitis, facile texturam hanc penetrare liceat. Hinc subtilissima etiam calantica nihil est aliud, quam textura quaedam funium decussatim contortorum; Utinam homines quoties indusium ex subtilissima hac textura paratum, induunt, toties in memoriam sibi revocent una cum ipso eo multis simul calamitatum circumcingi millibus, imo, concredere se reti, tristitiis ac miseriis pleno, juxta Verba Servatoris nostri Christi, per calamitates &Miserias intrare nos oportet in Regnum coelorum. OBSV. FIG. III. FIG. III. Particula texturae reticulatae ac denticulatae Belgicae subtilissimae.