# Micrographia nova 5

Johann Franz Griendel, Micrographia nova, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/5

In Ulcimâ Microscopia repertu dantur; haec daedaleam naturam, inque hac terrarum orbe novum insuper microcosmum, minimis creaturis undique & undique scatentem, repraesentat, quarum stupenda structura majorem, quam Aëra pererrantes aves; soli salique gradientes, sulcantes repentesque belluae & animalcula, merentul admirationem; quae enim visui vix acne vix obvia, haec microscopia non visibilia tantum sed admirandae magnitudinis machinam exhibent. Ultimam hanc Microscopiorum notitiam eorumque effectus libello micrographiae novae Titulo, insignito, inclusi, & curiosissimo hoc seculo literato exhibui orbi. inserui praeterea huic apellae meae quinquaginta & quod excurrit observationes politissimas, delineationes corpusculorum creaturarumque minimarum, una cum noviter invento meo Microscopio cui has observationes debeo. Novus hic Microcosmus ex stupendis creaturis, Terrae acrisque Animalculis conflatus cui meliore jure se submittet? quam ROM. CAES. VESTR. MAJEST. Maximo Universi hujus Monarchae & Moderatori, ad cujus nutum omnia in Macrocosmo, nata, prognata obsequntur, & qui (quod terrenos DEOS decet) unico verbulo FIAT, omnes ad Arma obsequiumque cogit. Novus hîc inquam microlosmus junctis simul loricatis rarissimisque Aëris soli salique bestiolis jussa Majest. Tuae exspectat; & submississimâ devotione Augustissimae Sceptri Tui extremitates osculatur. Quod si mirandae hae Creaturae Gloriosissimae TUAE ROM. CAESAR. MAJEST.

---

Johann Franz Griendel, Micrographia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Micrographia_nova.
