Latin
OBSERVATIO V
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 53
Unproofread scanNot analysed yet
scroscopio jam subjicere liceat sericum rasum colore Miteum, subtegmine rubicundum, ex rubro &luteo rude pilosum, texturam seu Mattam vulgo dictam viliorem vel peristoma junceum mentiens; Lemnisci serici rasi texturam resticulatam ex pilis equinis contextam aemulantur: Bombycinum verò pannum undulatum partim elatum apparet, partim depressum, lacunarum ad instar vomere factarum &aggerum aratro subversarum equinis quasi pilis contextam, cui pulveris particulae silicum instar inspersae sunt, imprimis verò notandum est, undas undulati hujus panni Bombycini nihil esse aliud, quam partem elatiorem splendoris hinc &lucis varietatis potissimam causam, pannus verò atalicus rigiditate sua corium aemulatur camelinum. Si itaque Panni serici, reticuli denticulati &reliquae texturae praetiosae hoc dicto jam modo in oculos mortalium incurrerent, pro ut Microscopii ope repraesentantur; Mercatoribus certè parum aut nihil inde sperare liceret lucri: Hoc tamen singulare eis esse poterit argumento, Microscopia meridianâ luce clarius mercaturarum bonitatem, &fraudes detegere, ita, ut non solum Curiositati, sed &Utilitati humanae inserviant. OBS. VI.