Latin
OBSERVATIO VI
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 57
Unproofread scanNot analysed yet
candidissimus est, levis &compactus, instar eboris albissimi &politissimi, inque medio excavatus, hinc facile invenire licebit causam, cur feles si tempore nocturno, in tergo hinc inde agitata manu tanguntur scintillas emittant igneas? calidissima nempe feles sunt animalia, quorum pili leves, sicci atque compacti sunt, hincque quando vel verberando, vel palpando, fortiter comprimuntur compactioris ligni aemulantur arbores, quae similiter ex continuato affrictu ignitas dese spargunt scintillulas. FIG. VI. Pilus canis villosi. oa 1 Ollus Villosi canis, Microscopio subjectus, capillo huA mano non est adeò dissimilis, quoad interiora nempe concavus, exteriora verò humiditatibus scatens. FIG. VII. Pilus Equinus. Articulam quoque Pili equim Microscopii mei ope consideratam, pulchram, pellucidam, concavam adque latera inaequalem nonnihil esse, cognovi. PPu OBS. VII.