# Micrographia nova 57

Johann Franz Griendel, Micrographia nova, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/57

candidissimus est, levis & compactus, instar eboris albissimi & politissimi, inque medio excavatus, hinc facile invenire licebit causam, cur feles si tempore nocturno, in tergo hinc inde agitata manu tanguntur scintillas emittant igneas? calidissima nempe feles sunt animalia, quorum pili leves, sicci atque compacti sunt, hincque quando vel verberando, vel palpando, fortiter comprimuntur compactioris ligni aemulantur arbores, quae similiter ex continuato affrictu ignitas dese spargunt scintillulas. FIG. VI. Pilus canis villosi. oa 1 Ollus Villosi canis, Microscopio subjectus, capillo huA mano non est adeò dissimilis, quoad interiora nempe concavus, exteriora verò humiditatibus scatens. FIG. VII. Pilus Equinus. Articulam quoque Pili equim Microscopii mei ope consideratam, pulchram, pellucidam, concavam adque latera inaequalem nonnihil esse, cognovi. PPu OBS. VII.

---

Johann Franz Griendel, Micrographia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Micrographia_nova.
