Latin
I PSMOLUNMMILNL I
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 61
Unproofread scanNot analysed yet
anteriore vero in duas partes divisum duosque quasi botulos repraesentat de reliquo nitidum est, &undioue Viperarum instar exuviarum, maculatum. FIG. IX. Semen Apii. CEmen Apii parvum, cucurbitam aemulatur vel potius Vcassidem &pugni Microscopio subjectum superat magnitudinem: Hinc non sine commodo Pharmacopoei &nortulani semina sua Microscopiorum ope num bona aut corrupta sint optimè discernere, sicque matura ab immaturis, perfecta ab imperfectis selgere possent, imo hac ratione quascunque terra profert herbas, flores, semina, melius imposterum examinare, delineare, sicque perfectum aliquod Herbarium concinnare licebit. OBS. VIII. CBURVATIOMI. Rerum Variarum Curiosarum per Microscopium considerararum Cuspis acus. Cuum cuspides ut plurimum tam acutae sunt, ut partem earum minimam oculus nudus vix sagnoscere, ne dicam dignoscere queat: at, si Microscopio nosterarmatur oculus, facile videmus hanc acutissimam acûs antea creditam cuspidem latam esse, obtusam ac inaequalem, imo, quoad maximam partem per saepè planè abesse. Observavi ego acutissimam acûs cuspidem Microscopiomeo subjectam ultra quartam pollicis partem, quoad latitudinem, ut Fig. I. ostendit, auctam; posterior vero acûs pars duorum pollicum crassitiem tota vero acûs longitudo XV.