# Micrographia nova 62

Johann Franz Griendel, Micrographia nova, I PSMOLUNMMILNL I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/62

pedes aequabat operarios: Obtusior cuspidis particula, etsi primo statim intuitu subtilissima esse videatur, reverà tamen inaequalis, fissuris, cavitatibus acforaminulis refertissima existit, imo, luculentissimè asperitudines lima factae in ea observantur, hinc ut mirum non sit, quod Aurifaber quidam acûs cuspidi Equitum turmas perspicuè satis, sed procul dubio Microscopio quodam instructus, insculpserit: Mihimet ipsi placuit aliquandofacere hujus rei periculum, hinc super Chartae frustulum, quod nummum seu obolum ambitu suo non superabat, mediante quodam vitro ex Microscopio mutuato, integrum peditum catervam delineavi, ita ut Microscopii ope omnes hic depicti milites facile potuerint discerni, licet sine eo brevissimae tantum lineolae intuentibus sese obtulerint. FIG. II. JOBS. VIII. FIG. II. FIG. II. Laput Aciculae. Ubjeci aliquando Microscopio meo capitellum

---

Johann Franz Griendel, Micrographia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Micrographia_nova.
