# Micrographia nova 63

Johann Franz Griendel, Micrographia nova, I PSMOLUNMMILNL I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/63

Daciculae, illudque non sine admiratione tantâ magnitudine adauctum vidi, ut globum ex lamellis cupreis fabrefactum, tectoque impositum mentiretur, coeterum, benè multae in eo numerabantur lineolae, rugae, cavitates, & quas lima causaverat inaequalitates, imprimis vero filamenta aenea artificiosè satis circumflexa & connexa, inspectionem promeruerunt; reliquis verò aciculae partibus lineae quam plurimae inscriptae erant oblongae, quae à productione ac elongatione filorum horum metallicorum violenta, originem trahebant; cuspis verò aciculae, obtusa erat, pollicemque latitudine aequabat, nec minus ruditer ac inaequale, quam negligenter quoque limâ tractata: Certè, si Acicularii perspicillis, ex vitris ad Microscopiorum usum destinatis, paratis, instructi essent, nitidiores non modò, sed & mal. p „ acuminatas ac elimatas parare imposte" li s. rum possent acus. FIG. III. *DIT OBS. VIII. FIU NETV. FIG III. Litera Typis descripta. Ypi Amstelodamensium nunquam non magni fuerunt

---

Johann Franz Griendel, Micrographia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Micrographia_nova.
