Latin
I PSMOLUNMMILNL I
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 64
Unproofread scanNot analysed yet
habiti, ob insignem quam ostendunt subtiitatem &puritatem, unde motus, hos quoque typos Microscopio meo subjicere &intimius examinare decrevi, selegi vero Literam a ex alphabeto typorum minimo, quam rudis verò omnisque formae ac elegantiae expers apparuert, appicta edocet Figura, imprimis vero notandum erat atramentum typographicum chartae non ubivis locorum debitè adhaesisse, tuncque confusum aliquod repraesentasse chaos, ita, ut Litera avix, ac ne vix quidem potuerit agnosci: Idem hoc observavi in linea calamo scriptorio, subtilissimè ducta Lit. R denotata, quae ad latera inaequalis admodum erat, crassa, ac enormis: Hinc Amstelodamenses non habent, quod typis suis imposterum se prae reliquis extollant; dumtypos tam illotos ac deformes orbi erudito, obtrudunt, tamque caro pretio vendunt. FIG. IV. Particula Cribri setacei. Xhibet nunc nobis Mitroscopium particulam cribri setacei, quae instar cancellorum ex comu pellucido contextorum apparet, ab una parte glabra est, &filamentorum omnium expers, pili vero equini maculosi sunt &sinuosi. FIG. V. Particula pulveris Eburnei.