# Micrographia nova 67

Johann Franz Griendel, Micrographia nova, OBS II. NOLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/67

FIG. VIII Arena rubra Clepsidraria. Epraesentatur nunc sub Microscopio minutissima CleApsydrarum arena rubicunda, pulvisculi ejus non sunt rotundi, sed angulosi, oblongi & acuti, magnitudine partim dimidium partim 1, 2, 3, aequant pollices, & rubicundi, lutei, nitidi ac pellucidi sunt coloris, & quoniam arenosi hi pulvisculi ob parvitatem suam, oculorum aciem ferè effugiunt, hinc Microscopiorum perfectionem experiri sic facilius licet. FIG. IX. Arena fluviatilis seu sabulosa Nter primarias quas ex Microscopiorum usu sperare liIcet utllitates haec cersè postrema non est, cum nempe mena fluviatilis probi lota Microscopio subjcitur, sic enim granula sabulosa nucum magnitudinem aequant, imo integras mentiuntur montes, quos fuscae ac aureae hinc inde permeare solent venulae, imo si grana quoque simul adesse observantur nigricantia, certissimum sunt testimonium sahulum hoc seu arenam; aureae esse naturae, imo perartem Chymicam haud levem auri exinde elici posse quantitatem: Hâc & simili ratione omnia examinare juvaret mineralia, si nempe pulverisata prius & probè lota, Microscopio subjiciuntur, facile apparet, cujusnam naturae sint Metallicae, an Venereae, Saturninae, Jovialis, Lunaris aut Solaris. Admirationem certè meretur, quod dum tempore quodam OBS. VIII.IFIG. AXO dam arenam fuviatisem Mic esc opiomco lubscissem, ego animal quoddam aculeatum, acuta quoque cauda, alisque praeditum Lit. A delineatum, sub ipsa arena, altissimis quasi sub montibus & horrendis rupibus prorepentem observaverim. FINIS. Honoratissime Lector. COmmendo omnibus & singulis Opticae, ArAtisque Vitrariae Amatoribus, Nobile illud & Aureum planè Opus Reverendissimi Patris Johannis Zahnu Ordinis Praemonstratensis & Professi Oberzellensis, prope Herbipolim Franconiae, & quidem tertiam ejus partem Oculi artificialis, qui Curiosorum Literati Orbis appetitum explebit. Erata. Pag. 16. lini ult. Lege Leonum Pag. 20. lin. 10. nitidaeque Pag. 22. lin. 14. sitibundae Pag. 30. lin. 6. Microscopiorum lin. 11. alter alterum humeris impositum Pag. 31. lin. 19. Viperae.

---

Johann Franz Griendel, Micrographia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Micrographia_nova.
