Latin
2
Johann Gabriel Drechsler, De sermone brutorum 2
Unproofread scanNot analysed yet
Uo in titulo exhibemus Vocabula, in hac PDisquisitione attendenda, quorum alterum est Sermo, Brutumalterum. Haec excutienda prius seorsim, quàm conjunectim &in specie in Brutorum sermonem inquiramus. Est autem Brutum, definitione receptissima, animalirrationale; cui animal dat Genus, irrationale Differentiam. §. II. Animal id esse, patet, quia corpus animatum sentiens est; nec scio, qui hâc in parte tantopere contrarientur. Irrationale autem esse, hae. omnis rationis expers; in eo verò oppugnando multi acuminis vires iverunt ostensum. Nam, ut ait Chrysostomus, Homil. IV. in Act. Apost. per Philosophos gentilium semper hoc egit Diabolus, ut ostenderet, nostrum genus nihil à brutis differre, quando nonnulli in opinionem tam absurdam venerunt, ut animalia rationis expertia dixerint rationalia esse, &animas nostras in muscas, canes &animalia bruta transmigrare. Sic ille. Non autem tantùm ex veteribus fuerunt, sed &ex recentioribus, qui eam sententiam tueri susceperunt. Plutarchus lib. V. de Placit. Philos. commemorat Anaxagoram, Platonem &Diogenem, Brutis Rationem tribuentes. Quod ipsum de Anaxagora (homine saepius à sana Philosophia aberrante) &Democrito docet princeps Philosophorum, Aristoteles lib. I. de Anima, teste Bodino lib. V. Th. Natur. p. 437. Quin ipse quoque Plutarchus, ne unguem latum ab illa opinione discedit.