# De sermone brutorum 2

Johann Gabriel Drechsler, De sermone brutorum, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-gabriel-drechsler/de-sermone-brutorum/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-gabriel-drechsler/de-sermone-brutorum/2

Uo in titulo exhibemus Vocabula, in hac PDisquisitione attendenda, quorum alterum est Sermo, Brutumalterum. Haec excutienda prius seorsim, quàm conjunectim & in specie in Brutorum sermonem inquiramus. Est autem Brutum, definitione receptissima, animalirrationale; cui animal dat Genus, irrationale Differentiam. §. II. Animal id esse, patet, quia corpus animatum sentiens est; nec scio, qui hâc in parte tantopere contrarientur. Irrationale autem esse, hae. omnis rationis expers; in eo verò oppugnando multi acuminis vires iverunt ostensum. Nam, ut ait Chrysostomus, Homil. IV. in Act. Apost. per Philosophos gentilium semper hoc egit Diabolus, ut ostenderet, nostrum genus nihil à brutis differre, quando nonnulli in opinionem tam absurdam venerunt, ut animalia rationis expertia dixerint rationalia esse, & animas nostras in muscas, canes & animalia bruta transmigrare. Sic ille. Non autem tantùm ex veteribus fuerunt, sed & ex recentioribus, qui eam sententiam tueri susceperunt. Plutarchus lib. V. de Placit. Philos. commemorat Anaxagoram, Platonem & Diogenem, Brutis Rationem tribuentes. Quod ipsum de Anaxagora (homine saepius à sana Philosophia aberrante) & Democrito docet princeps Philosophorum, Aristoteles lib. I. de Anima, teste Bodino lib. V. Th. Natur. p. 437. Quin ipse quoque Plutarchus, ne unguem latum ab illa opinione discedit.

---

Johann Gabriel Drechsler (with Polycarp Michael Rechtenbach), De sermone brutorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_sermone_brutorum.
