Latin
5
Johann Gabriel Drechsler, De sermone brutorum 5
Unproofread scanNot analysed yet
de reliquis brutis expectandum Ratio autem nostra praevidet, rationem brutis concedi non posse sine absurditate: illâ enim concessa, anima quoque ipsorum soluta corpore erit immortalis, consequenter &aeternae vel beatitudinis vel damnationis capax. Quae si admittantur, plura insuper absurda sequi, manifestabunt Theologi. Ita Celeb. Noster Thomasius in Phys. c. XXXVIII. §. 15. p. 184. Nihil dicam de Facultatibus animae rationalis, Intellectu &Voluntate, quarum neutram de brutis firmiter probare potest adversarius. §. IV. Et licet rationis quaedam quasi effigies in Ratio appamultis inveniatur brutis; non tamen ratio veri nomirens. nis statim adest. Magnam vitae humanae similitudinem in avium genere hirundo in effingendo, constituendoque nido ostendit. Confingit implicito luto festucis ad normam lutariae paleationis, &si quando luti inopia est, seipsam madefaciens volutat in pulvere omnibus pennis. Stragulum sibi etiam more hominum facit, duriora primum subjiciens, &modicè totum consternens, pro sui corporis magnitudine. Verba haec sunt Aristotel. lib. IX. hist. Anim. c. 7. Videmus providam, operosam ac laboriosam formicae industriam, animalculi quò minoris, eo sagacioris, prout singulis annis colligit cibum in aestate, ut habeat, quod edat in hyeme. Quam affabrè Apes concinnam figurarum pulchritudinem, fingendi elegantiam, figuras, sine arte, sine regulis, sine circino sexangulares conficiant, quàm pulchrè societatem vel politiam suam constituant, satis liquet.