Latin · Elegiac couplet
AD AMPLISSIMOS, PRUDENTISSIMOS, PRAESTANTISSIMOSQUE Spirensis Gymnasii DD
Johann Georg Schwalbach, Pelecanographia 1
Unproofread scanNot analysed yet
PArcite Pegasidum qui vertitis aequora Patres:
Parcite, mi modico littore linter abit.
Linter abit titubans insano littore Ponti:
Linter abit, pigra stat mea puppis aqua.
Vos plenas trahitis non ullo remige pristes,
Aonio bene quis flamine vela tument.
Nos lentam lento lentamus verbere lintrem,
Quis male Phoebei flaminis aura silet.
Nos pede, nos remo, vix summum tangimus aequor:
Vel solido Vobis marmore rostra volant
Ergo age, communem nulli turbabimus undam,
Cum Vos summa ferant littora, me ima premant.
Solvam igitur, faciamque pedem duce et auspice CHRISTO.
Illius implicitam subvehet aura ratem.
Huc Lingua, huc ad aquas, vastum tibi marmor arandum:
Nam Lingua hoc magnum permare linter erit.
Huc Calame, huc suetus Cedros inarare rubentes:
Aequore versifico tu mihi remus eris.
Audete. Adspicient presso vos pollice vates:
Est sua vis caelis, sunt abdita robora stellis:
Musae se blandas axe favente dabunt.
Vos vos quis Nemetum subsunt delubra Lycaei,
Et quorum auspiciis subdita Pallas ovat:
Vos placidum dubia sidus lucete sub Arcto,
Ibit inoffensa sic mea calce ratis.
Et quod Musarum carmen de fontibus haustum
Mitto, Saturnalis strena sit, oro, mea.
Quam vis enim vestro demensum pondere non sit
Quo datur ex animo, si capiatur, erit.
Exiguum, fateor, munus, Pelecanus et ipse est:
Maius erit munus, cum Pelecanus erit.