# De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia 1.11-14

Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia, Lines 1.11-1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-h-withof/de-scientarium-in-animi-corporisque-enervando-robore-damnosa-efficacia/1.11

Equidem fateor, dubitari nullo modo posse, quin illa tenera mentis indoles ab ipsa fibrarum, ex quibus humani corporis tota compago contexta est, teneritudine adeo pendeat, ut, quemadmodum alias demonstratum damus, animus usquequaque talis sit, quale corpus esse deprehendatur. Verum et mortalium nemo, qui sacris nostris rite et ex ordine adscripti sunt, inficias ire tentabit, hanc scilicet Naturae legem, quod a mutata mentis indole totius etiam corporis ratio, omniumque eius virium atque actonium facultas immutetur, aeque sanctam, aeque constantem, aeque inviolabilem esse.
Quod si nunc Veritatis non tantum, vel inveniendae, vel demonstrandae, vel denique exornandae rationes, sed totum pariter illud sentiendi et percipiendi negotium curate subducatis, illud, ducibus ratione et experientia, videbitur extra omnem controversiae aleam collocari deberi, animum nimis gravem, pertinacem, rigidum; animum nimis immobilem, nimis austerum, somnolentum nimis, pigrum aut phlegmaticum animum illi sentiendae Dulcedini, illique Solido Veroque perspiciendo prorsum imparem esse, quod detegere in Veritate oportet. Enimvero illud�Verum, illud Solidum, illud Dulce, quo foeta Veritas est, tam profunde saepenumero in scientiis latet, ut non nisi acutissmi diuque exercitati sensus usque eo pertingere valeant.
Accedit ulterius, quod nec sola Veritatis etiam haec cognitio omnibus numeris perfecta dici possit; quoniam ceteroquin penes plebem quoque, quam a Vero tamen arcemus, multum Veri esset. Namque et ultra haec opus est, ut ipsum non modo Verum illud, sed et ipsam huius Veri imaginem intellectui impressam ab omni parte intueri et spectare possit Philosophus, eamque facili penicillo ductam vividis coloribus Literator exornare. Quae quum ita sint, cereum is in haec omnia flecti animum habear, necesse est, quicunque eruditioni dare.nomen suum voluerit.
Quo fit, ut rarissime, si unquam, homines vobis occurrant vere eruditi, qui duro ferreoque sint ingenio, quorumve corda triplici veluti aere circumdata horreatis: modo ab illis hi distinguantur, qui tam crudos se simulant; vel ex ima plebis faece evecti per ineptae educationis culpam incondito et agresti vivendi genere talem speciem prae se ferunt, vel per melancholici denique morbi, aut etiam vitae foedis libidinibus inquinatae causam taciturna morosae mentis silentia exigunt.

---

Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/withof7.html.
