# De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia 1.29-36

Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia, Lines 1.29-1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-h-withof/de-scientarium-in-animi-corporisque-enervando-robore-damnosa-efficacia/1.29

Videri quidem prima fronte potest, quasi divina illa sapientiae praecepta, quibus hominum mentes eruditio imbuit, totidem sint ad virtutem incitamenta, vitiorum irritamentis, illorumque veluti oculiferis opposita. Verum enim vero quotusquisque arbitraris, pulcherrimam boni speciem plerisque mortalium prae infucato vitiorum colore placituram esse, nae tu hominem hominem nondum omnino nosti.
Addite praeterea, longe paucissimos homines prudenti et fevera lectione usque adeo mitigari, ut sapientiae praeceptis debito modo undecunque collectis turbida desideria rite componere adsuescant; Dum muti e contrario per ineptum librariae rei usum mentem aliunde iam satis superque aegram ulterius infringunt, quam non admodum validae, imo febriculosae suae frigidaeque Philosophiae ope umbratici dein Doctores frustra restituere annituntur. Quam equidem ob causam rectissime apud Thucydidem li. II. hoc modo sensisse Pericles nobis videtur: xxxxxxx. Ignorantia, inquit, audaciam, id est, animum ab omni levitate longissime remotum, ratiocinatio vero, seu mediocris tantum rationis vis, timiditatem adfert, et, cuius assecla timor est, levitatem.
Levititatem nil adeo arcet, quam Ignorantia, et mascula, ad quam paucissimi perveniunt, Sapientia. Quemadmodum etiam summus ille naturalium scientarum instaurator iudicabat Franciscus Baco de Verulamio, modice nimirum delibatam Philosophiam longius nos a DEO abducere, exhaustam vero penitus nos propius adducere DEO.
Vi igitur eorum, quae breviter hactenus, sed curate tamen, ni fallor, extricavi, dictum hoc animis vestris, Auditores Honoratissimi, iterum iterumque inculcare pace vestra liceat: Illa, quae ab Eruditione augetur,animorum Teneritudo summas mortalium virtutes Temperantiam, Fortitudinem, Castitatem, Industriam imminuit, iterque parat ad vitia illis opposita Imbecillitate, Lipidem, Luxum, Levitatem: DIXI.
Dissertatio altera
Habita in inauguratione
Viri Eberhardi Tilingii
Me vero minime latere potest, non publici adeo saporis fuisse, quem hesterno die vobis sermonem habui. Semper enim recordor, non sapori, sed usui duntaxat, publico me omnem meam industriam, aut si quid in me ingenii est, unice dedicasse. Singularem tamen in modum gaudeo, quod neque vobis displicere, et assensum vestrum mihi comparare potuerim.

---

Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/withof7.html.
