Latin
Cap. 5. De quantitate
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Chaos, primo die à Deo creatum fuit in loco, non externo; quia solitarium erat. 2. Ut terminus corporum naturalium duplex est, internus, &externus, ita collocatio, seu localitas. Terminatur ergo corpus vel propriis, vel alienis terminis. Propriis, quia trina illa dimensio facit definitam partium circumscriptionem, quâ pars non est extra seipsam, sed intra se, propriis contenta terminis. Alienis; quia enim corpus corpori est contiguum, ut aqua terrae, terrae aër: ideò corpora non suis tantùm, sed &alienis continentur terminis. Locus externus est terminus corporis locati, quatenus movetur aut quiescit, ab alio corpore descriptus. Hic est corporis, non quâ corpus, sed quâ contigua alteri pars est. Estque communis, vel proprius. Communis aest, qui multa simul complectitus corpora. Arist. 4. Phys. Proprius est, qui proximè continet locatum, nullo alio interveniente. Estque vel ambiens tantùm, vel ambiens &sustinens simul. Locus ambiens tantùm, est id, quod inter superficiem continetur, ex. s. sect. 3. sive terminus concavus corporis, proximè aliud corpus undique circumdantis.