# Physica harmonica 1-9

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 12. Media mineralia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/1-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/1-9

PHYSICA dus est materia & metallorum, & vegetabilium. Haec est prima materia. Iste vapor in varia defertur loca, adeóque pro locorum varietate res etiam proveniunt variae. Quando enim ex terrae centro sublimatur vapor ille: transit per lota vel sicca, vel calida, per pura, vel impura. Si trans eat per loca calida & pura, ubi pinguedo sulphuris est, sese adjungit vapor ille pinguedini, id est, Mercurius purus cum sulphure puro miscetur. Sulphur Mercurium illum secum sublimat & tunc fit unctuositas sive oleaginositas, quae veniens continuâ sublimatione ad loca varia, vatia gignit metalla: ut si conjungatur cum terrâ subuli, purâ, & humidam, generatur aurum: si verò veniat pinguedo illa ad loca impura & frigida, generatur plumbum, & ita deinceps. Quò enim purior est locus, eò puriora producit metalla. Haec est circulatio illa naturae; quâ è mercurio & sulphure generantur metalla. Sequitur metallorum distinctio. Metalla sunt numero septem, quae exprimuntur nominibus septem planetarum. hoc modo: Saturnus. Jupiter. Mars. Plumbum. Stannum. Ferrum. Sol. Venus. Mercurius. Luna,) Aurum. Cuprum. Arg. vivum. Arg.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
