Latin
Cap. 8. De mutatione & motu
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 100
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 8. De mutatione &motu. Uperest ultima affectio corporis naturalis, viSdelicet mutatio. Mutatio, aliâs motus, est corporis naturalis innovatio. Vel, Mutatio est affectus subsistentis; quod Graeci commodè προυπάρχον dicunt. ex. 6. 13. Graecis dicitur μεταβολὴ: quod est genus summum ad omnia illa in substantiâ, quantitate, qualitate, ubi. ex. 6. s. 14. Et motus localis propriè dicitur motus. Nam motus alia genera veriùs dicuntur mutationes. ex. 6. s. 2. Mutatio est substantialis, vel accidentalis. Mutatio substantialis est innovatio, quâ res naturalis secundùm substantiam suam mutatur. Estque generatio, vel corruptio. Generatio est mutatio de non esse ad esse per unionem materiae cum formâ. Theoremata ejus sunt: 1 Gereratio putà tin. voca) est eductio forima, non ε τ ε ἄτ πε τ πιχυσταιις