# Physica harmonica 101

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 8. De mutatione & motu. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/101

PERIPATETICA. ma, non introductio. Excipe generationem hominis. ex. 6. s. 6. 7. 8. 9. 10. 11. Nam forma est actu (videlicet primo) intus in femine. Sic anima tritici in granario conditi, actu est in tritico. Illa anima est forma tritici, & respectu generati est causa efficiens. Quatenus est forma, vivificat semen: quatenus autem est causa efficiens, producit aliud: dum scil. in matrice suâ est, terrae sinu, opus non habet adjumento. Sic arboris anima nihil aedificat hyeme: opus enim habet adjumento. II. Triplex est generatio. Una aquivoca, à sideribus, ut muris. Sic ignis ex ferro & silice. Altera à semine, quae dicitur univoca: ut à cane canis. Tertia analogica, à Deo: ut animae nostrae; quae meliùs dicitur creatio. ex. 6. s. 11. ut patebit è seqq. III. Creatio (tam mediata, quàm immediata) differt à generatione. Creatio enim immediata est constitutio substantiae è nihilo. E nihilo, inquam, ut est terminus, non ut est materia. Itaque creatio est mutatio contradictoria: est simpliciter, non est simpliciter. Aliae verò mutationes sunt mutationes secundùm quid contrariae. Nam mutatio non est rei, sed cognitionis in re. Hujus enim modi contradictio est, ut cognoscatur esse, quod non fuerat. exerc. 6. s. 13. & s. 14. χτ - τ στ - εῖ χ

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
