# Physica harmonica 104

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/104

Extendi ergo materiam, non per motum superficiei, sed per additionem novae superficici. Quia quae praeerat superficies tractus brevioris, habet postea in ulteriori loco alium terminum. Sic acquirit novam magnitudinem per novae partis adjunctionem. Tum igitur corpus vivens est vere subjectum augmentationis, quia mutatur ita, ut ex minore fiat majus. Sicuti materia dicitur alterari: quoniam suscipit id, quod non habebat, qualitatis: putà calorem. Ita corpus nanciscitur magnitudinem. Diminutio est motus corporis naturalis de majore quantitate ad minorem. Haec est in eodem genere cum ablatione, & privatione: sicut pars cum toto. ex. 62. s. 1. Motus qualitativus vocatur alteratio, quae est motus qualitatum sensibilium. Graecè ἀλλοίωσις: malè μεταβολὴ ex. Ior. s.1s. In omni alteratione fit generatio accidentis. ex. 282. s.1. Motus localis est, per quem corpus suum locum mutat. Estque primò vel simplex, vel mixtus. Arist. 8. Simplex est vel rectus, vel circularis. Rectus est, qui sit secundùm lineam rectam, vel ascendendo, vel descendendo: & quidem vel à centro, vel ad centrum. Mixtus est, qui partim recto, partim circulari constat. Secundò, motus localis est naturalis, violentus, vel mixtus. His addunt motum voluntarium, ex 68. s. 1. Naturalis est, qui fit ex principio intrinseco.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
