# Physica harmonica 108

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/108

Hîc igitur non intelligitur simplicitas theologicè accepta, quae soli Deo competit; vel pneumaticè, quae solis Angelis, & animabus; sed physicè, quae non excludit compositionem ex materiâ, & formâ, è subjecto, & accidentibus, sed compositionem, quae vocatur mixtio. Corpus simplex est vel coelum, vel elementum. Coelum est corpus simplex, primum ordine, loto, & efficaciâ: ut definit Keckermannus, & quidem rectè. In coelo spectantur principia, communes affectiones, & partes. Principia ejus sunt materia & forma. ex. 61. s. 1. Aristoteles in nono divinae Philosophiae, & in duodecimo ejusdem: in coelo esse materiam ait, quia coelum habet potentiam πόθεν πf. Dividitur autem materia a philosophis in mobilem, & generabilem. Nos hîc materiam generabilem non intelligimus, quia, si coelum esset conflatum ex materia generabili, coelum alios coelos generaret, quod falsissimum est: sed mobilem, sive materiam primam, quae est subjectum cujusque rei, ex quo quodvis corpus naturale per se, & non secundùm accidens generatur, & in quod resolvitur ultimum.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
