# Physica harmonica 11

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, MOSIAICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/11

MOSIAICA. 22 Et benedixit eis Deus, dicendo: Foetificate, ac augescite, & implete aquas per maria, & volucres augescunto in terra. 23 Sic fuit vespera, & fuit mane diei quinti. 24 Deinde dixit Deus, Producat terra animantia in species ipsorum, pecudes & reptilia, bestiásque terrenas in species suas: & fuit ita. 25 Fecit enim Deus bestias terrenas in species suas, & pecudes in species suas, omniaque reptilia terrae in species suas: & vidit Deus id esse bonum. 26 Postea dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem nostram, secundùm similitundinem nostram: qui dominentur in pisces maris, & in volucres caeli, & in pecudes, & in universam terram, atque in omnia reptilia reptantia super terram. 27 Itaque creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem, inquam, Dei creavit eum: marem & foeminam creavit eos. 28 Deinde benedixit eis Deus; & dixit eis Deus, Foetificate, ac augescite & implete terram, eámque subjicite: & dominamini in pisces maris, & in volucres caeli, & in omnes bestias reptantes super terram.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
