# Physica harmonica 114

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/114

Uit prima corporis simplicis species, coelum: seTquitur elementum, quod est corpus simplex inferius & inconstantius, ex quo reliqua corpora miscentur, & in quod resolvuntur. Elementa considerantur in genere & specie. In genere considerantur elementorum numerus, principia, & affectiones. Numerus est quaternarius. Sunt enim elementa quatuor, quorum duo superiora & subtiliora, ignis videl. & aër: duo autem inferiora & crassiora, aqua & terra: ut infrà probabitur. Neque hic est error Pythagorae. Principia elementorum sunt materia & forma, exerc. i01.s. 1. ubi dicitur: Elementorum materiae sunt in materiâ primam. Forma autem corporeitatis non subest elementis. Affectiones elementorum sunt vel absoluta, vel relata. Absoluta affectio est vel qualitas, vel motus. Qualitus elementaris est tactilis: eaque vel prima, vel secunda. Prima est: quae primò inest elementis, ita ut sit causa reliquarum. Estque vel activa, vel passiva. Activa est, vel calor, vel frigus. Calor est qualitas congregans homogenea, &

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
