# Physica harmonica 115

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/115

disgregans heterogenea. exer. 75. ex. 23. ex. 170. s. 1. Frigus est qualitas, homogenea aequè ac heterogenea congregans. ex. 22. ex. 19. ex. 18. Passiva qualitates sunt, quae activis in mixtiosubserviunt: Suntque humiditas, & siccitas. ne, Siccitas est, quae suo termino facilè, alieno difficulter continetur. ex. 114. ex. 18. Humiditas est, quae suo termino difficulter, aliono facilè continetur. Qualitas secunda est, qua à primarum temperamento, aut efficaciâ immediatè oritur. Qualitates secunda sunt numero 6. 1 Raritas, exer. 16. ex. 74. s. 8. ex. II. ex. 4. ex. 19. 2 Densitas, exerc. 325. s. S. ex. 336. ex. II. & 283. 3 Subtilitas, ex. 1.s. 1. exerc. 74. 4 Crassities, ex. 103.s. 4. ex. 182 Motus est secunda elementorum affectio absoluta: qui est à medio, sursum, puta ignis & aëris: vel ad medium, deorsum, terrae & aquae. Affectiones elementorum relata sunt, quibus elementa vel ad totum universum, vel ad se invicem referuntur. Suntque configuratio, & transmutatio. Configuratio elementaris est, quâ sese elementa accommodant ad totius universi figuram, & inprimis coelestis corporis. ex. 307. s. 21. Transmutatio elementaris est, quâ unum fit

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
