Latin
Cap. 3. De igne
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 116
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 3. De igne. JUcusque habuimus generalem elementorum tractationem: sequitur specialis. Elementum est vel superius, vel inferius. Superius est vel ignis, vel aër. Ignis est elementum calidissimum, &levissimum. Circa ignem (ut &reliqua elementa) quatuor considerantur. 1. Qualitas. 2. Situs. 3. Magnitudo. 4. Usus. Qualitas ignis specifica est summa caliditas. &remissa siccitas. ex. 12. s. 2. Ignis est primum calidum: ergo summum. Principia enim non accipiunt, sed dant aliis: cùm igitur in suâ sphaetâ non comburat: &tamen ibi maximè calidum esse, necesse sit; quaerendum fuit, unde vim hanc acciperet. Non enim ab astris, quia non comburunt: ergo à partium propinquitate, frequentia, coagmentatione, cohaesione, unione. Radii enim solares non comburunt, nisi excepti speculo, &ita collecti. 2 Situs ignis est sub sphaerâ Lunae, ex. 9. Ex Aristotele ita conficiuntur propositiones certae, verae, primae, immediatae, causae conclusionis hujus. Ignis locus est in supremo spatio sub Lunâ supra aërem.