# Physica harmonica 116

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 3. De igne. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/116

Cap. 3. De igne. JUcusque habuimus generalem elementorum tractationem: sequitur specialis. Elementum est vel superius, vel inferius. Superius est vel ignis, vel aër. Ignis est elementum calidissimum, & levissimum. Circa ignem (ut & reliqua elementa) quatuor considerantur. 1. Qualitas. 2. Situs. 3. Magnitudo. 4. Usus. Qualitas ignis specifica est summa caliditas. & remissa siccitas. ex. 12. s. 2. Ignis est primum calidum: ergo summum. Principia enim non accipiunt, sed dant aliis: cùm igitur in suâ sphaetâ non comburat: & tamen ibi maximè calidum esse, necesse sit; quaerendum fuit, unde vim hanc acciperet. Non enim ab astris, quia non comburunt: ergo à partium propinquitate, frequentia, coagmentatione, cohaesione, unione. Radii enim solares non comburunt, nisi excepti speculo, & ita collecti. 2 Situs ignis est sub sphaerâ Lunae, ex. 9. Ex Aristotele ita conficiuntur propositiones certae, verae, primae, immediatae, causae conclusionis hujus. Ignis locus est in supremo spatio sub Lunâ supra aërem.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
