# Physica harmonica 117

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 3. De igne. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/117

Omne mobile est corpus, omnis ignis mobilis. Aliae duae. Omne corpus est in spatio, ignis est corpus. Totidem tertio. Omne mobile movetur naturaliter ad suum spatium: ignis est corpus mobile. Duae postremae, quibus totum conficitur. Omne spatium, ad quod movetur corpus naturaliter, est suum corporis illius. Ignis sursum movetur naturaliter. Ergo spatium supernum est suum ignis. Ex exer. 10. talis conficitur demonstratio: Nihil accidentaliter inest cuipiam, quod secundùm essentiam non insit alicui primo, & per se. Quandoquidem accidens omne fluit à certâ substantia. Accidens enim est ens per aliud. Igitur per aliquod primum esse necesse est. Eapropter sicut datur summa & prima caliditas, dabitur etiam πρῶτον δέκτικον. Noster usualis & focalis ignis habet calorem. Non per se. Si enim haberet, primum corpus esset. Habebit ergo ab alio illum. Non à corpore sublunari. Illud enim esset jam per se ignis. Igitur à coelesti corpore. An non à coelesti corpore. Ratio: quia coelestia corpora non recipiunt qualitates. Frigus enim & calor non tam in iis, quàm ab iis.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
