# Physica harmonica 123

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 5. De aquâ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/123

Tanta enim terra est, ut & suum obtineat locum, & aquae atque aëris locorum haud parvam partem. Quas illa partes opificis immensi nutu occupavit: aquae quidem, ut secum à fundamento seipsam continuaret: aëris verò, ut esset, ubi commodè viveretur. Demonstrationis autem propositiones hujusmodi erunt. Aquae facies, quae oculis subjecta nostris, extenditur in mari, ad terrae superficiem ferè dupla est. Sub omni aquâ terram subesse, necesse est: non autem sub omni terrâ aquam. Aquae profunditas non multa. Nempe rarò pasius excedit octoginta. Plurimis locis non accedit ad vicenos: haud paucis senos explet: paucissimis ad centenos accedit: paucioribus hunc superat numerum. Altitudo summae superficici terrae, supta aquae superficiem multa. Jam non res agetur modicis passibus, sed centesimis, & millesimis, & leucis, & parasangis, & schoenis: profectò si Caspii soli montes in subjectum mittantur mare, operibunt, quantum vacui patet. Si Carni demittantur in ultimum Adriatici sinum, non solùm cumplebunt depressiones, verumetiam extabit in montis faciem curvum aliquid, caetera pars Adriatici eodem agitabitur fato ab Illyriis. Nolo reliqua persequi. Itaque terrae altitudinem, quanta absistit ab aquae superficie ad aquae profunditatem, vigecupla majorem arbitror.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
