# Physica harmonica 126

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 5. De aquâ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/126

Tertius est, qui verè aestus ab antiquis appellatur, quo alliduntur litora. Primus fit à formâ activâ. Secundus à forma passivâ: qualis est in ferro ad Magnetem. Tertius per accidens est, & pro causâ ventos habet. Nam sive in medium flant, per directum premunt dorsum. Quo sit, ut ad litora latera attollantur: à quibus repulsa reciprocant eò, unde pulsa sunt. Sive ab alterutro spirent latere: primùm fit à vento vel impulsus, ut ab Aquilone in litus Africum: vel repulsus, ut ab eodem à litore Latino. Deinde contrà, ab Africo litore fit repulsus, atque ad Latinum litus reciprocatio ad locum suum.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
