# Physica harmonica 127

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 6. De terra. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/127

Theoremata de terra sunt: 1 Terra potest putrescere, exerc. 60.s. 3. Omnia enim elementa sat non pura) praeter ignem putrescere possunt. Quia, quod putrescit, calidius fit. Ignis non potest plus calescere. 2 Terra non est coeli firmamentum, sed centrum, exerc. 42. 3 Terra pura quarenda est in suo centro. De reliquis elementis idem esto judicium. Etenim omne elementum circulare est. Ergo habet & circumferentiam, & centrum proprium. Terra habet suum centrum. Ergo & aqua suum, & aër suum; & ignis suum; distinctum à centro terrae. 4 Terra in suo ambitu continet milliaria Germanica 5400: in profunditate 1718. Id probatur ex Astronomiâ: ubi docetur, circulum dividi in gradus 360, & singulis gradibus respondere milliaria Germanica 15.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
