# Physica harmonica 128

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 6. De terra. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/128

PHYSICAE PERIPATETICAE LIBER TERTIUS. De corporibus imperfectè mixtis. Cap. 1. De mixtionis requisitis. Ontemplati sumus corpora simplicia: contemplemur deinceps mixta, quae ex simplicibus, putà elementis, constant. Mixta considerantur in genere, & in specie. In genere, quoad causas seu requisita, & consequentia mixtionis. Requisita mixtionis continentur ex. 27.s.i uibi ita disserit Scaliger: Non per solam actionem, quae à calore proficiscitur, sit mistio. Motus quidem ab ea est, at aliis quoque opus habet motus is ad peragendum, quod occoepit. Nam & glutinatio necessaria est duris: & praescriptio fluidis: & proportio utrisque tum inter se, tum ad calorem illum. Ac glutinatio quidem conficiebatur ab aquâ, praescriptio verò a terrâ: horum mutua proportio per certam quantitatem: proportio cum calore, non solis potuit quantitatibus designari, propter caloris illius divinam, horum humilem

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
