# Physica harmonica 13

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, MOSIAICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/13

Confer ris est, quae singulorum generum naturas, vires, proprietates & effecta minutatim persequitur. Haec venit nomine historiae naturalis: cujus partes & fragmenta quaedam, veluti gemmae illustres, passim in sacra Scripturâ sparsae collucent. Lamb. Danaus c. 1. Phys. Christ. 2. Moses res physicas populariter persoquutus est. Neque enim ἀκροαματικῶ, id est, exquisito modo descripsit πρωτκτισίαν, sed simpliciter ad captum vulgi loquitur. Calv. in comment. in Genesin. Finis mediis conciliat mensuram. Cùm itaque Moses hunc finem sibi habuerit propositum, ut cognitionem Dei creatoris, & nostri, tanquam creaturarum, ob oculos nobis poneret, contentus fuit populari docendi dicendique genere. Definitionem Physicae Mosaicae sequitur distributio. Dua sunt partes Physica Mosaica, una communis, altera propria. Communis pars tractat de principiis, & communibus affectionibus rerum naturalium. Principia rerum naturalium sunt externa, vel interna. Principia duobus modis dicuntur. Nam alia sunt intus in re, alia foris. Franciscus Junius Cap. 1. πρωτοκτσίας. Plato tria principia constituit, ὑφʼ οὐ, ἐξ οὐ, ἐφʼ οὐ.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
