Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 130
Unproofread scanNot analysed yet
quorum extrema cum aliorum extremis unum fieri poterunt. Ejusmodi liquida sunt. Quorum ratio cùm sit, alieno finiri termino, facilè eveniet, ut si duo liquida sese contingere incipiant, nnum tandem fiant: proptereà quod suis terminis coarctari nequeunt. Liquida non omnia intelligo, ne quis sophista de oleo, &aquâ intempestivus argutetur. Sanè tam inter eadem, quàm inter diversa fieri potest mistio. Quippe cùm aqua aquae, &cum aqua vini. Quid sit ergo mistio, &quorum, satis patet: nunc quot fiat modis, videamus. Tres sive modi, sive gradus, sive species mistionis. Primus est eorum, quae ubi coiëre, rursus dissolvi, ac dissita esse possunt. Cujusmodi est, aquae ax vini. Separantur enim edetae vasis apud Plinium, ut accepit à Catone: apud nos panno. Quare tum mulierculae, tum superstitiosi medici vinum lotum appellant: quod ita romparant, ut sine noxâ, quemadmodum negantur, praebeant febrientibus. Alter modus est, veluti in iis corporibus naturalibus, quae mista imperfecta nominantur. Quorum duo sunt gradus. Alter debilior, ut nubis, pluviae, venti, grandinis, nivis, roris, pruinae, &ejusmodi.