# Physica harmonica 133

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/133

Nam etiam sapor conficitur ex iisdem. Nempe etiam ex luce: non quatenus lux est, sed quatenus calefacit. Vel, sect. anteced. 4. Color est qualitas in toto suo corpore subjecto, suâ specie, quae educitur à luce, pingens aërem ad visionem faciendam. Ubi vides omnem differentiam, ut loquuntur, à posteriore. Affectus eolorum sunt, ex. d.s. 18. Divisiones colorum ita habent. I. Est Platonis: qui ad tria capita omne visile reducit. Visilium, inquit, quaedam visui aequalia, quaedam majora, quaedam minora. Aequalia sunt pellucida. Iccirco transmittunt, nec videntur. (Sunt igitur visilia in se, sed fugiunt aciem oculorum.) Majora sunt Διακριτικα, id est, quae visum dissipant. Minora συγκριτικα, quae visum congregant, ut nigrum. Ab his visum non pati. Et hae Platonis picturae pertinent ad colorum divisionem per summa genera, Scal. d. I. II. Est Theophrasti, qui dividit colores à subjecto, putà elementis, sect. 7. Sed haec divisio non est approbanda. III. Est Scaligori, qui d. l. sect. 8. dividit colores in quatuor primarios & reliquos compositos.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
