# Physica harmonica 140

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 3. De vapore & fumo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/140

Estque vapor, vel fumus. Vapor est exhalatio calida & humida, quae ex aquâ potissimùm, virtute siderum elevatur in aërem. Fumus est exhalatio calidior & siccior, è terrà potissimùm, calore Solis, & virtute aliorum siderum elevata. Utraque exhalatio, vapor videlicet & fumus. recipiens externam formam in sublimi apparentem, vocatur meteoron. Meteoron est corpus minùs fortiter alteratum, generatum in aëre, vel intra terram. Meteora sic dicta sunt à loco sublimi, videl. aëre, in quo generantur. Tametsi verò quaedam intra terram fiant: tamen pleraque in aëre generantur: ideoque à potiori facta est denominatio: nisi quis fortè malit dicere, meteora quae in terrâ fiunt, ex illâ erumpere, & altum petere, si nihil impediat: ut in terraemotu videre est, in quo aër in terrâ conclusus erumpit.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
