# Physica harmonica 141

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 3. De vapore & fumo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/141

Cap. 4. De causis meteororum. Eteoron consideratur in genere & in specie. MMeteoron in genere consideratur quoad causas, efficientem & materiam. Causa efficiens meteori proxima sunt tum stellae: atque inter eas cumprimis Sol & Luna: tum calor terra. Sol quidem è terrâ & mari elicit exhalationes, & illas evehit in mediam, rarò in supremam aëris regionem. Luna verò humores auget & fovet in terrâ & mari. Calor denique terrae humiditatem rarefacit & resolvit in vapores: quomodo in ollâ ad ignem positâ fieri videmus. Materia meteori est exhalatio aquae, vel terrea. Illa dicitur ἀτμὶς, vapor; haec καπνὸς, fumus. Vide cap. antecedens. Materiae istius duae sunt proprietates. 1. Frequentiùs generari tempore maturino & vespertino, itemque tempore verno & autumnali: quia videl. Solis radii tum sunt debiliores, quàm ut illas exhalationes dissipent. 2. Circulariter generari. Qualibet enim horâ ascendunt exhalationes, quae postea rursus descendunt: quod in aquâ pluviâ inprimis observare licet, item in catarrhis hominis. Hic autem circulus requiritur propter generationem rerum sublunarium, quae sine pluviâ & similibus meteoris perfici nequit: itemque propter aëris purgationem, quae pendet à meteoris igneis & à vento. Cap. 5. Septem divisiones meteororum proponuntur.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
