# Physica harmonica 142

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 3. De vapore & fumo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/142

A Eteori species sunt jam videndae. NI. Septem divisiones hîc nobis probantur. Primo meteora sunt supera, vel infera. Supero in aëre generantur, ut cometa. Infera vel circa terram fiunt, ut ignis fatuus, vel intra terram, ut terraemotus. Secundo meteora sunt vel durabiliora, ut cometae: vel subitanea, ut irs. Nulla tamen sunt perpetua. Ideò via lactea malè habetur pro meteoro. Tertiò meteora sunt vel symbolica, vel asymbola. Symbolica sunt, quae ex se mutuò fiunt: ut pluvia & nix. Asymbola sunt, quae non fiunt ex se invicem: ut nix & stella cadens. Quartò meteora sunt ordinaria, vel extraordinaria, vel mixta. Ordinaria sunt, qua ex causis generantur ordinariis, ad ordinarios fines. Extraordinaria sunt, quae miraculosè generantur: ut fuit manna in deserto. Mixta sunt, quae sunt mediae natura: ubi vis supernaturalis accedit ad causam naturalem, ita, ut effectus vehementior fiat, quàm per naturam fieri potuisset. Exemplum hujus meteori fuit stupendus ille terraemotus, qui anno 1601. 9. Septembris accidit: de quo Keckermannus scripsit integrum tractatum.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
