# Physica harmonica 143

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, Cap. 3. De vapore & fumo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/143

Quintò meteora sunt naturalia, vel mirifica. Naturalia sunt, quae fiunt ex naturalibus causis, & usitato naturae cursu: ut pluvia. Mirifica dicuntur aliâs prodigiosa & portentosa: suntque talia vel simpliciter, vel secundùm quid. Simpliciter talia sunt, quae fiunt sine causis secundis; atque haec sunt divina tantùm: ut cùm pluviae producuntur sine nubibus. Secundum quid talia sunt, quae quidem fiunt per causas secundas, sed tamen usitatum naturae cursum excedunt: ut cùm pluit lacte, ranis, lanâ, sanguine; cùm tonat circa festum nativitatis Christi. Et haec sunt divina, vel diabolica. Divina vel monent de poenis, vel spem faciunt piis. Diabolica vel terrent, vel ludunt, vel nocent hominibus. Etsi verò diabolus nihil creare potest: tamen res conditas permittente Deo miscere potest & confundere. Naturalia meteora finem habent physicum, putà utilitatem aliorum corporum: ad quem tamen aliquando accedit politicus & theologicus: ut scuiicet sint signa gratiae vel irae divinae erga politiam vel ecclesiam. Dico aliquando: quia meteora saepe nihil significant. Saepe quoque ita sunt signa, ut simul sint causae futurorum eventuum. na ε — —

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
