Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 149
Unproofread scanNot analysed yet
Huic meteoro diabolus saepenumero se insinuat, eoque abutitur ad praestigias apud suos conjuratos. IX. Ignis fatuus, seu erraticus, generatur ex su no calido, pingui &crasso. Ideò saepe conspicitur in locis palustribus, in coemeteriis, in locis publicorum suppliciorum, &ubi pecudes mactanntur. Saepe regitur à Diabolo, &tum viatores in avia ducit, vel praecipitia, &interdum exanimat. Interdum distat à viatoribus ad duo vel tria milliaria. X. Ignis lambens generatur ex fumo pingui &subtili, qui incensus hominum capillis &vestimentis adhaeret: item auribus equorum, &humeris equitantium. Hoc accidit, cùm homines &reliqua animalia motu vehementi incalescunt, &sudorem pinguem emittunt, qui accensus hanc formam refert. XI. Sidus Helenae, uti nautae vocant, adhaeret navium antennis &malis. Sic autem dicitur; quia flammam istam plerumque sequitur navis exitium, quemadmodum Helena Graeciae &Asiae attulit exitium. XII. Castor &Pollux, sunt duae flammae, repraesentantes figuram stellarum, &adhaerentes. navibus. Significant secuturum prosperiorem navis cursum: quia fumi, è quibus procellae generari poterant, geminatâ flammâ copiosiùs absumuntur, quàm simplici &unicâ, qualis est in sidere κε* Σ