# Physica harmonica 149

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/149

Huic meteoro diabolus saepenumero se insinuat, eoque abutitur ad praestigias apud suos conjuratos. IX. Ignis fatuus, seu erraticus, generatur ex su no calido, pingui & crasso. Ideò saepe conspicitur in locis palustribus, in coemeteriis, in locis publicorum suppliciorum, & ubi pecudes mactanntur. Saepe regitur à Diabolo, & tum viatores in avia ducit, vel praecipitia, & interdum exanimat. Interdum distat à viatoribus ad duo vel tria milliaria. X. Ignis lambens generatur ex fumo pingui & subtili, qui incensus hominum capillis & vestimentis adhaeret: item auribus equorum, & humeris equitantium. Hoc accidit, cùm homines & reliqua animalia motu vehementi incalescunt, & sudorem pinguem emittunt, qui accensus hanc formam refert. XI. Sidus Helenae, uti nautae vocant, adhaeret navium antennis & malis. Sic autem dicitur; quia flammam istam plerumque sequitur navis exitium, quemadmodum Helena Graeciae & Asiae attulit exitium. XII. Castor & Pollux, sunt duae flammae, repraesentantes figuram stellarum, & adhaerentes. navibus. Significant secuturum prosperiorem navis cursum: quia fumi, è quibus procellae generari poterant, geminatâ flammâ copiosiùs absumuntur, quàm simplici & unicâ, qualis est in sidere κε* Σ

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
