# Physica harmonica 15

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, MOSIAICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/15

Si hoc, utique à Deo dependebit, adeoque est finitus, & per consequens non potest esse causa tantae machinae. Si istud, duo sunt infinita, duo prima: id quod implicat contradictionem. Est enim oppositum in apposito, si quis dicat, duo sunt prima principia, simpliciter prima. Si illud, Deus non foret Deus: quia dependens. Est enim contradictio, si quis dicat: Omnipotens est dependens. Iccirco creaturae sunt à Deo: qui quoniam est summa causa efficiens, etiam est summus finis, juxta regulam: Summa causa efficiens, & summus finis sunt res unae eademque Caeterùm solus Deus est causa efficiens mundi. Nam creatio est progressus à simpliciter nihilo ad aliquid: inter quae duo est infinitum spatium: quod non potest transire nisi vis omnipotens, quae solius est Dei. Sequuntur principia interna, quorum alia sunt communia, alia particularia. Principium internum commune est Natura, quae est principium motus & quietis, v.11. ubi Deus dicit, Germinet terra. Natura est ipsa θεου φανή. Ecce sapientissimus architectus indidit terrae hanc naturam, propagationis seu perminationis virturem. Natura itaque nihil est aliud, quàm organica ordinaria vis à Deo indita rebus creatis. Quòd ergo terra è gremio suo nobis fundit tot divitias, quòd herbae semen emittunt, quòd aliae arbores ex aliis pullulans, id totum manat ex isto Dei verbo.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
