# Physica harmonica 152

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/152

PERIPATETICA. men percutiens dormientem, oculos ejus aperit, at vigilantis claudit. Ad summam, tonitrum est vox Dei mirabilis, Psal. 29. & putatur esse tuba illa, quae sonabit in magno illo & censorio die Cap. 7. De meteoris aeriis. AEteora aëria fiunt ex fumo pinguedinis exNperte: suntque duo, ventus & terramotus. De vento est ex. 9. ex. 285. ex. 37. de terraemotu ex. 34. Ventus generatur, quando fumus subtilis è terrâ & aquis elevatur in mediam aëris regionem, & ab ejus frigore ac nubibus repellitur, & obliquè agitatur, atque ita reliquum aërem commovet. Hic si levior sit, aura: si gravior, absolutè ventus dicitur: qui est diuturnus seu definitus, vel subitaneus seu indefinitus. Ventus diuturnus; est communis, vel status. Communis est, qui quovis tempore spirat: estque cardinalis vel collateralis. Cardinaliis seu princeps, spirat à cardine, vel orientis, ut Subsolanus; vel occidentis, ut Zephyrus; vel Septentrionis, ut Boreas seu Aquilo, vel meridiei, ut Auster. Collateralis additur principi tanquam comes. Sunt autem apud recentiores nautas venti collaterales octo & viginti, ita ut singulis cardinalibus addantur septem. Ita in universum sunt venti duo & triginΡ ε

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
