# Physica harmonica 156

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/156

PHYSICA tempore nocturno guttatim & orbiculariter decidit. Ejus praecipuae species sunt manna, quo cùm vescuntur animalia avidiùs, non rarò moriuntur; quia vapor viscosus & erassus jecut obstruit: & mel, quod apes colligunt. Inprimis commendatur ros majalis, qui non verminat etiamsi diutiùs asservetur. Caeterùm roris effectum est humectare terram, & reficere omnia vegetabilia. Hinc ros vocatur gaudium & vita herbarum. V Pruina generatur ex vapore, qui habet terrestre quid e paludibus locisque fuliginosis extractum, & instar salis constrictum. Ideo aqua ex pruinâ resoluta, est saluberrima. Habet interim suas utilitates hoc meteorum. Nam tempore hyberno pruina est vicaria nivis, & tum dicitur sal terrae. At tempore verno & autumnali utplurimùm est noxia. Nam frigore suo penetrabiii exurit vineas & frigus. Cùm enim frigus intrat terrestrem materiam, fortius est, quàm in aliâ materiâ, & tum exurit, quatenus penetrat poros corporum, ad quos devehit terrestrem & putridam materiam, quae accensa corrumpit corpus, ut in febribus videre est. VI. Pluvia generatur ex nube liquefactâ, vi frigoris & caloris: quemadmodum fenestrae in locis calefactis sudorem emittunt, quando foris frigus est intensum. Estque vel imber, cùm guttulae tenuiores & copiosiores decidunt: vel nimbus, cùm r - τ

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
