# Physica harmonica 159

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/159

PERIPATETICA. vespertina, indicium serenitatis. Nam illa non fit nisi in nube densâ, ut haec in rarâ. II. Chasma est imago foveae, sive voraginis instar, & generatur in nube, cujus partes mediae sunt densae & nigrae, extremae rariores & illustratae. Ideò generatur nocte serenâ, cùm lux nigredinem tingit, & profunditatem creat: quomodo pictores profunditatem & cavitatem expressuri, nigrum colorem albo tingunt. Significat siccitatem. III. Halo sive area, est imago coronae sive circuli sub stellâ aliquâ repraesentata in nube aequaliter purâ & densâ. Colligitur autem frequentiùs sub lunâ, quàm sub sole aut aliis stellis, quia radii lunares efficaciùs agunt in hujusmodi nubem. Halo cùm magis ac magis denfatur, pluviam; si repente dissipetur, austros; si paulatim rarescat & evanescat, serenitatem significat. IV Parelius est imago solis, generata in nube densiore, aequabili, planâ & quiescente. Haec enim instar speculi potest duas, vel ad summum tres imagines Solis repraesentare. Interdum stellulae apparent circa solem quę sunt parvi parclii. Parelius significat secuturas pluvias, & plerumque mutationes imperiorum. V. Paraselene est imago lunae, & eodem modo generatur, quo parclius. VI. Virga sunt lineae longae, referentes colorem iridis. Generantur in nube jam spargente guttulas, & inaequabili. Dicuntur aliâs lineae pependiculares, columellae & funes tentorii solis. VII.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
