# Physica harmonica 16

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, MOSIAICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/16

Si quaeras, qui fiat, quòd è semine germen nascatur, singulaque genera quotannis sobolescant; ne longè abeas, Moses respondebit: quia semel locutus est Deus, suumque aeternum decretum protulit: terra autem, & quae ex eâ proveniunt, Dei mandato, quod semper exaudiunt ereaturae, praebent obsequium. Vide quae in hanc sententiam pronuntiat Hoseas c. 2. v. 21. 22. Erit etiam die illo, ut exaudiam, dictum Jehova; exaudiam coelos, & ipsi exaudiant terram. Et terra exaudiat frumentum, & mustum, & oleum; & ista exaudiant Jixrehelem. En quàm apta haec est Prophetae gradatio, in quâ notabis descensum, & ascensum. DEUS. Coeli. Terra. Frumentum, mustum & oleum. HOMO.

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
