# Physica harmonica 160

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica, PERIPATETICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/160

Iris est imago arcus tricoloris, generata in nube concavâ & roridam, hoc est, tali, quae jam convertitur in guttulas exiguas. Talis enim nubes excipit lumen solis dissimiliter, cùm aliae partes sint spissiores, aliae rariores. Ex confusione istâ luminis & umbrae repraesentantur colorum species. Duo autem sunt colores in iride principes; videl. coerulena seu interior, & puniceus seu exterior: & unus minùs principalis, videlicet viridis; cui Scaliger addit quartum, videl. flavum. Putant autem theologo-physiologi, colorem coeruleum esse signum diluvii praeteriti, & puniceum ultimi judicii. Hinc versus: Ne timeant imbres, datus est in nubibus obses. Hîc quaeritur, an iris fuerit ante diluvium? Dicendum est, quòd fuerit, quoad essentiam absolutam, non quoad χέσιν, sive essentiam respectivam, h. e. significationem. Est porrò iris solaris, vel lunaris. Haec rarissimè cernitur, & significat continuas pluvias: Illa frequentissimè, & portendit pluvias largiores, si consistat in meridie: si ad occasum, rariores, & interdum serenitatem: si ad ortum, serenitatem, & nonnunquam pluvias. PHISI

---

Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica.
