Latin
THYSICAE
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 166
Unproofread scanNot analysed yet
III. Corallium: lapis ramosus, sub aquâ viridis &mollis, sed cùm primùm aëri exponitur, lapidescit &rubescit. IV. Haematites: sanguinem sistit, &in aquam bullientem missus eam reddit tepidam. V. Marmor: cujus species insigniores sunt purpureum &candidum. Illud porphyrites, hoc alabastrum dicitur, è quo vasa fiunt, in officinis pharmacopolarum grata. Lapidùm pretiosorum ignobiliorum, qui in animalibus reperiuntur, species sunt novem: è quibus sex sunt insigniores. I. Chelidonius: in ventriculis hirundinum repertus. II. Alectorius: in ventriculo capi invenitur. III. Bufonites: invenitur in capite busonis. IV. Lapis carpionis: qui reperitur in ejus faucibus. V. Oculi cancrorum: qui calculum frangunt. VI. Margarita: quas è rore pariunt conchae &ostrea marina. Nam ista animantia tempore veris prodeunt ad litus, &se pandunt, ibique concipiunt rorem coelestem, quo concepto gravidae fiunt, &in partu enituntur margaritas. Hinc si coelum sit serenum, margaritae fiunt candidiores, contrà si sit nubilum. In aquâ molles sunt, extractae verò statim indurescunt. Illę sunt splendidissimae, quae in fundo maris sunt, minùs verò splendent, quae in superficie aquae natant. Cùm è mari extrahuntur, caro illis adhaerescit, quae eroditur, si in vasa fictilia conjiciantur, &sale undique conspergantur.